Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 6: Versus 6

Vetus homo.Id est, veteres actus sunt crucifixi, id est, mortui. Vetustas nostra et maledictio in duobus consistit, scilicet, in culpa et poena. Christus autem sua simpla vetustate nostram duplam consumpsit. In sepulcro enim uno die et duabus noctibus quievit. Per unum diem simpla ejus vetustas signatur, per duas vero noctes gemina nostra; unde: Culpam nostram Christus delevit praesentem, praeteritam, et futuram. Praeteritam remittendo, praesentem ab ea retrahendo, futuram ut vitaremus gratiam conferendo. Poenam quoque similiter consumpsit, gehennalem prorsus delendo, ut eam vere poenitentes non sentiant. Temporalem vero non penitus quidem tulit: manet enim fames, sitis, mors et hujusmodi; sed regnum et dominium ejus dejecit, et in novissimo penitus exterminabit.
(* Traductions européennes)